monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, VI.De Acepsema et aliis. <<<     >>> VIII.De Didymo et scriptis eius; de Gregorio Pontico eiusque miraculis.

Cassiodorus, 8, CAPUT VII.De malis quae sub Valente in Alexandria et per Aegyptum gesta sunt.

1 Cum igitur imperator Valens lege praecepisset persequendos esse in Alexandria et Aegypto cunctos orthodoxos, omnia vastabantur. Alii namque ad iudicia trahebantur, alii mittebantur in vincula, alii verberibus agebantur, plurimaque supplicia adversus quietis amatores ingerebantur. Et dum haec in Alexandria fierent secundum Lucii voluntatem, fuissetque in Antiochiam reversus Euzoius, mox ad monasteria per Aegyptum constituta processerunt magister militum cum multitudine armatorum, et Lucius Arianus.
2 Cumque plurima viris sanctis mala facerent, nec eos ullo modo superarent, persuasione Lucii Patres monachorum mittuntur in exsilium. Inter quos Macarius Aegyptius, et alter Alexandrinus. Cumque venissent in insulam quamdam, arreptam cuiusdam filiam sacerdotis a daemone, clamantemque illis viris: Cur venistis etiam hinc nos expellere? suis orationibus liberatam patri restituunt, et ad Christianitatem sacerdotem simul et reliquos habitantes in insula perduxerunt.
3 Qui mox simulacra proiicientes, formam templi in ecclesiam mutaverunt. Baptizabantur enim, et officia Christianitatis gratissime docebantur. Sic igitur propter consubstantialitatis fidem, viri admirabiles probabiliores effecti sunt; aliosque sanantes, firmiorem operibus ostenderunt fidem. [SOCRATES, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales., cap, 24, p. 238.]
Cassiodorus HOME

bav823.21 bav824.238 bnf1603.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik